U bent hier: Home Database Oorkonden

nr. 1310.08.09
1310 augustus 9

Theobald, bisschop van Luik, verheft op verzoek van Margaretha, abdis van Thorn, de kerk te Geertruidenberg tot een kapittelkerk en regelt het aantal, de leefwijze en het onderhoud van de kanunniken.

Originelen

A1. Maastricht, Regionaal Historisch Centrum Limburg, toegangsnummer 01.187A, archief abdij van Thorn, inv. nr. 114-1. Gelinieerd.

Aantekeningen op de achterzijde: 1o door 14e-eeuwse hand: 1310, [vigilia] Laurencii. – 2o door 15e-eeuwse hand: Confirmatio ecclesie Montis sancte Gertrudis per Theobaldum.

Bezegeling: S1 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van Theobald, bisschop van Luik, randschrift licht beschadigd, van bruine was, met gaaf tegenzegel CS1. – S2 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van Gerard van Nassau, aartsdiaken van Luik, gaaf, van bruine was. – S3 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van het domkapittel van Luik, randschrift beschadigd, van bruine was, met tegenzegel CS3, randschrift beschadigd. – S4 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van Willem van Born, pastoor van Geertruidenberg, beschadigd, van bruine was.

A2. Maastricht, Regionaal Historisch Centrum Limburg, toegangsnummer 01.187A, archief abdij van Thorn, inv. nr. 114-2. Gelinieerd.

Aantekeningen op de achterzijde: 1o door 14e-eeuwse hand: Fiat contra istud. – 2o door 15e-eeuwse hand: Montis sancte Gertrudis.

Bezegeling: S1 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van Theobald, bisschop van Luik, beschadigd, van bruine was. – S2 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van Gerard van Nassau, aartsdiaken van Luik, beschadigd, van bruine was. – S3 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van het domkapittel van Luik, randschrift licht beschadigd, van bruine was, met gaaf tegenzegel CS3. – S4 uithangend bevestigd zegel aan rode zijden streng van Willem van Born, pastoor van Geertruidenberg, beschadigd, van bruine was.

Uitgave

a. Habets, De archieven, 107-111, nr. 114, naar A1.

Regesten

Hermans, Analytische opgave, 64. – d’Hoop, Inventaire V, 160.

Samenhang

Voor het verzoek van Margaretha, abdis van Thorn, aan de bisschop van Luik tot verheffing van de kerk van Geertruidenberg tot kapittel, zie Van Synghel, DONB, nr. 1310.05.09. Voor de vastlegging van de verplichtingen van het kapittel aan de abdij van Thorn, zie Idem, nr. 1311.06.09.

Ontstaan en tekstuitgave

A1 en A2 zijn door dezelfde hand geschreven. De varianten van A2 zijn in het notenapparaat opgenomen. Het onderscheid tussen c en t is niet goed zichtbaar.

Afbeelding 11310.08.09A1voorzijde
Afbeelding 21310.08.09A1achterzijde
Afbeelding 31310.08.09A2voorzijde
Afbeelding 41310.08.09A2achterzijde
Volledig scherm

Ina nomine sancte et indivisibilis Trinitatis, amen.

Universis fidei cultoribus .. b Theobaldus, Dei gratia ..c Leodiensis episcopus, salutem et cum sincera in Domino caritate noticiam apprehendere veritatis.

Iuste petentium desideriis et maxime hiis que ad honorem Dei et sanctorum Eius et pro divini cultus augmento salubriter ordinantur, .. d nos oportet ex debito pastoralis officii aures benivolas facilius inclinare.

Sane supplicavit nobis dilecta in Christo filia nobilis prosapie .. Margareta, .. abbatissa ecclesie Thorensis, nostre dyocesis, ut cum ecclesia parrochialis .. Montis sancte .. Gertrudis eiusdem dyocesis, que ad ipsius .. abbatisse collationem vel presentationem dinoscitur pertinere, habundet in redditibus et proventibus annuis in tantum quod de ipsis redditibus et proventibus octo persone cum investito ipsius ecclesie possunt commode sustentari, quod nos eandem ecclesiam divino intuitu erigeremus in collegiatam ecclesiam certum numerum canonicorum cum decano, scolastico et .. e custodef in eadem constituendo maxime.

Cum investitus et .. archidiaconus loci in hiis suum adhibeant consensum, nos autem, eiusg devotionih condescendentes favore cultus divini augmentandi in loco ipso qui insignisi et populosus esse dinoscitur, quia nobis constat quod dicti .. archidiaconus et investitus in hiis consensiunt et quod dicta ecclesia in redditibus et proventibus annuis sufficit ad premissa, consensu venerabilis .. j capituli nostrik Leodiensis ad hoc interveniente ad honorem Dei et gloriose virginis beate .. Gertrudis, cuius veneratio agitur in dicta ecclesia, pie supplicationil eiusdem .. abbatisse duximus annuendum, erigentes ex nunc autoritate nostra ordinaria ..m ecclesiam ipsam .. n Montis sancte .. Gertrudis in ecclesiam collegiatamo ac statuentes quod in ea sint exnunc in perpetuum octo canonici, ex quibus unus sit decanus, unus scolasticus et unus .. p custos, quorum canonicatuum, decanatus, scolasterie et custodie collatio ad .. abbatissam dicte .. q ecclesie Thorensis, que pro tempore fuerit, pertinebit. Habebuntque predicti decanus, scolasticus, custos et canonici omnes fructus, redditus, proventus et obventiones ecclesie memorate inter se equa lance dividendos, hoc salvo quod decanus ipse decem libras et quilibet scolastici et custodis quinque libras parvorum Turonensium ultra communem portionem aliorum canonicorum in bonis predictis percipient et habebunt annuatim. Et si collatione elemosinarum vel largitione fidelium contigerit fructus, redditus et proventus dicte ecclesie processu temporis augeri et ad hocr sufficere, concedimus et volumus numerum dictorum canonicorum usque ad duodecim canonicos iuxta distinctionem predictam augmentari. Erit etiams in eadem ecclesia investitus curam gerens loci ipsius, qui ipsius parrochie subportabit onerat .. episcopo et .. u archidiacono, de eorum iuribus respondebit ac eorum mandata, prout iustum fuerit, exequetur. Eligetur et presentabitur ab .. v abbatissa Thorensis ecclesie loci archidiacono et per ipsum .. w archidiaconum ad dictam ecclesiam Montisx sancte .. y Gertrudis admittetur. Et rector instituetur in eadem et habebit pro sua portione in oblationibus dicte ecclesie, si ad hoc sufficiunt, alioquin in aliis bonis promptioribus ipsius ecclesie quinquaginta libras parvorum Turonensium annuatim, quibus contentus; nichil ultra in bonis aliis dicte ecclesie exigere poterit aut debebit. Tenebuntur insuper omnes canonici ac decanus, scolasticus,z custos in ecclesia ipsa personaliter residere et officiare eandem ac interesse omnibus horis canonicis diurnis et nocturnis in eadem ecclesia celebrandis. Amittent singuli canonici, qui non intererunt in choro dicte ecclesie hora matutinarum ante finem primi psalmi, quatuor Turonensium parvos; hora misse maioris ante initium epistole usque quando dicitur Ite missa est, tres Turonensium parvos; hora vesperarum ante initium secundi psalmi, tantundem; hora vigiliarum ante finem tertii psalmi usque ad finem et in missa animarum a principio usque ad finem, stipendium constitutum; hora prime ante psalmum Retribue servo tuo et in singulis horis aliis et etiam in loco, ubi dicti canonici post primam debebunt convenire, Turonensium unum quolibet die de sua portione, quos denarios amissos cum ipsis stipendiis qui intererunt horis ipsis lucrabuntur equaliter inter se dividendosa'. Preterea ..b' decanus, scolasticus, custos et unus canonicorum de senioribus secundum tempus receptionis in sacerdotes, duo canonici in dyaconosc' et alii duo in subdiaconos infra annum a tempore, quo assumpti fuerint, tenebuntur promoveri. Et quociens unum canonicorum sacerdotum cedere vel decedere contigerit vel quoquo modo prebendam suam dimittere et alium ad prebendam suam assumi, unus canonicorum diaconorum priord' secundum tempus receptionis sue in sacerdotem et unus canonicorum subdiaconorum prius receptus in diaconum promoveri se faciant infra annum, quo alter assumptus fuerit ad prebendam cedentis vel decendentis vel alias prebendam suam dimittentis. Alioquin post annum huiusmodi, nisi causa rationabilis pere' abbatissam et capitulum eorum approbata subsistat, nichil de suis prebendis percipient nec habebunt quousque promoti fuerint, ut est dictum. Quod si in suscipiendis ordinibus per annum annumf' fuerint negligentes vel remissi, beneficiis ipsorum extuncg' privati erunt ipso facto eth' abbatissa aliis conferet. Decanus in festivitatibus solempnibus et duplicibus festis teneatur summam missam celebrare. Scolasticus rectorem scolarum instituere poterit, aut si voluerit personaliter scolas reget, si ad hoc sufficiens habeatur. Custos veroi' matricularium instituet, officium matricularie exercentem in ecclesia predicta. Item quatuor sacerdotes canonici tenebunt septimanas suas, quarumj' unus teneatur dicere missam animarum et alter summam missam quovis die. Et nichilominus ipsi omnes octo ..k' canonici suas tenebunt septimanas, ita quod in festivitatibus duo erunt canonici chorum custodientes et unus canonicorum dicat ewangelium et alter epistolam. Et singulis diebus convenient in capitulo dicte ecclesie omnes canonici, sacerdotes et cappellani post primam celebratam, audituri ibidem legi regulam beati Augustini, anniversaria pronunciari et dicturi Miserere mei Deus pro omnibus benefactoribus ecclesie et collectam prol' dicta Margareta, eorum fundatrice, ac eius anniversarium commemorari annuatim. Et in quolibet anniversario dicant in sero vigilias et de mane missam animarum visitando cum processione et cruce et sacerdote cappato, legente commendationem locum sepulture in ecclesia predicta. Item unus sacerdotum erit ebdomadarius, dicendo capitula et collectas ad singulas horas et sic alii sacerdotes in ordine quivis eorum custodiet septimanam suam. Item quicumque canonicorum absens fuerit, perdet cotidianasm' distribuciones suas, nisi fuerit in negociis ecclesie de consensu decani et capituli sui. Item decanus potestatem habebit dandi licentiam canonicon' per sex septimanas abessendi, dummodo de cotidianoo', quamdiu absens fuerit, nichil tollat. Sed si aliquis canonicorum vellet ire ad studium, hoc erit de licentia domine .. abbatisse Thorensisp' et tunc bis in anno remittet capitulo, patentes litteras sigillo auctenticoq' sigillatas perhibentes testimonium quod diligenter in studio fuerit et non alibi. Item tenebitur quilibet canonicus facere primam residenciam personalem per annum integrum, sed habebit in illo anno quadraginta dies per quos ire poterit ad sua negocia peragenda. Et post obitum cuiusquer' canonici, fructus prebende mortui cedent capitulo ad emendum redditus quousque dictum collegium de quatuor canonicis predictis fuerit augmentatum, salva competentia cappellano qui suppleat vices ca[n]onicis' [defuncti. S]tudenst' vero canonicus, qui de licencia .. abbatisse ad scolas se transtulerit, habebit novem libras parvorum Turonensiumu'; et vicarius gerens eius vices quindecim libras. Et si quid supercreverit de prebendav' studentis, illud convertatur in emptionem reddituum ad augmentationem prebendarum. Quos decanum, scolasticum, custodem et canonicos ac ecclesiam ipsam a nostra etw' archidiaconi loci iuridictione eximimus, statuentes quod eadem exemptionis libertate gaudeant qua gaudent et gaudere consueverunt. Alii decani, scolastici, custodes et canonici civitatis et dyocesisx' Leodiensisy' iurabunt quod decanus, scolasticus,z' custos et canonici in receptione ipsorum quod predictam ordinationem nostram fideliter observabunt nec contravenient directe vel indirecte per se vel per alium ullo modo. Et consimile iuramentum prestare tenebitur investitus infra octo diesa'' postquam in possessionem dicte investiture fuerit inductus in presencia .. b'' decani et capituli predictorum et quod erit contentus predicta portione sibi superius assignata.

Et ut premissa inconvulsa maneant et perpetui roboris obtineant firmitatem, ea omnia approbantes et confirmantes presentes litteras fecimus nostri apposicione sigilli roborari.

Nos vero Gerardus de Nassowen, Deic'' gratiad'' Leodiensis archidiaconus in cuius archidiaconatu dicta ecclesia consistit, sigillum nostrum et nos etiam Arnoldus de Blankenheme'', prepositus, Iohannesf'', decanus, archidiaconi totumque capitulum maioris ecclesie Leodiensis sigillum ecclesie nostre et ego Wilhelmus [de]g'' Borne, investitus ecclesie de Monte sancte Gertrudis, sigillum nostrumh'' proprium premissis omnibus et singulis superius ordinatis et narratis nostros consensus adhibentes present[ibus] i'' litteris duximus apponenda.

Datum et actum anno Domini Mo CCCo decimo, in vigilia beati Laurensii martiris.

Petrus de Awans per dominum.

a
vergrote en versierde initiaal A1 en A2.
b
ontbreken A2.
c
ontbreken A2.
d
ontbreken A2.
e
ontbreken A2.
f
verbeterd uit custodi A2.
g
devotioni eius A2.
h
devotioni eius A2.
i
hierboven abusievelijk een afkortingsteken A1.
j
ontbreken A1.
k
hierna capituli geëxpungeerd A1.
l
aan eind van het woord letter s geradeerd A1 en A2.
m
ontbreken A2.
n
ontbreken A2.
o
verbeterd uit ander woord door schrijfhand A2.
p
ontbreken A2.
q
ontbreken A2.
r
ontbreekt A2.
s
een tweede etiam geëxpungeerd A2.
t
letter h voor onera geradeerd A1 en A2.
u
ontbreken A2.
v
ontbreken A2.
w
ontbreken A2.
x
Montis A2.
y
ontbreken A2.
z
hierna digniteitspunten A2.
a'
verbeterd uit divido A1.
b'
ontbreken A2.
c'
diaconos A2.
d'
bovengeschreven door schrijfhand A2.
e'
hierna digniteitspunten A2.
f'
aldus A1.
g'
ontbreekt A2.
h'
hierna digniteitspunten A2.
i'
hierna digniteitspunten A2.
j'
quorum A2.
k'
ontbreken A2.
l'
hierna digniteitspunten A2.
m'
cottidianas A2.
n'
na septimanas A2.
o'
cottidiano A2.
p'
ontbreekt A2.
q'
augtentico A2.
r'
cuiuslibet A2.
s'
scheur in perkament A1, aangevuld naar A2.
t'
scheur in perkament A1, aangevuld naar A2.
u'
Tur. A2.
v'
verbeterd uit prbbenda door schrijfhand A1.
w'
hierna digniteitspunten A2.
x'
diocesis A2.
y'
Leodiensis A2.
z'
hierna digniteitspunten A2.
a''
ontbreekt A2.
b''
ontbreken A2.
c''
ontbreekt A2.
d''
ontbreekt A2.
e''
Blanckenhem A2.
f''
Iohannes A2.
g''
beschadiging A1, aangevuld naar A2.
h''
ontbreekt A2.
i''
beschadiging A1, aangevuld naar A2.

Document acties