U bent hier: Home Database Oorkonden

nr. 1308.11.16
1308 november 16

Jan II, hertog van Brabant, en Floris Berthout, heer van Berlaar, verklaren dat de heer van Putten, die ervan beschuldigd wordt dat hij zich met hen, wijlen de heer van Cuijk en anderen zou hebben verbonden tegen de graaf van Holland, hieraan onschuldig is.

Origineel

A. Den Haag, Nationaal Archief, toegangsnummer 3.19.43, archief Heren van Putten en Strijen, inv. nr. 7.

Afbeelding 11308.11.16NationaalAchief
Afbeelding 21308.11.16achterzijdeNLHaNA_3.19.43_7_V
Volledig scherm

Universisa presentes litteras inspecturis Iohannes, Dei gratia Lotharingie, Brabantie et Limburgie, et Florencius Berthout, dominus de Berlaer, noticiam veritatis cum salute.

Quia nuper percepimus quod dominus de Putte gravatus est et gravitate detentus eo que dicitur se contraxisse et fecisse confederationem nobiscum et cum domino de Kuic quondam bone memorie et cum quibusdam aliis in gravamen et preiudicium comitis et terre Hollandie et etiam episcopi Traiectensis inferioris, nos tenore presentium volumus omnibus esse notum protestantes sub periculo animarum nostrarum dictum dominum de Putte nunquam nobiscum confederationem fecisse nec scimus quod umquam fecit confederationem cum aliquo vivente per quam comiti et terre Hollandie necnon episcopo Traiectensi posset scandalum, preiudicium vel aliquid obprobrii gravari, sed potius inveniemus ipsum fidelem domino suo nichil mali, doli aut fraudis volentem adversum dominos suos attemptare.

In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda.

Datum die sabbato post festum beati Martini anno Domini Mo CCCoboctavoc.

a
vergrote initiaal A.
b
bovengeschreven door schrijfhand A.
c
sluitingsteken A.

Document acties