U bent hier: Home Database Oorkonden

nr. 1311.10.03
1311 oktober 3

Schepenen van Heusden oorkonden dat Jan Lutifigulus en Willem, broers, het woonhuis en erf van Peter de Tiele, door Peter aan hen overgedragen, aan hem geven tegen een jaarlijkse erfcijns van 20 schelling.

Origineel

A. 's-Hertogenbosch, BHIC, toegangsnr. 239, archief Kloosters Mariënkroon en Mariëndonk in Heusden, 1245-1631, inv. nr. 662.

Afbeelding 11311.10.03NL-HtBHIC_239_662_0001Voorzijde
Afbeelding 21311.10.03NL-HtBHIC_239_662_0002Achterzijde
Volledig scherm

Nos Henricus Pikenuet et Henricus Brusten, scabini in Huesdene, protestamur sub appensione sigillorum nostrorum quod Petrus de Tiele supportavit Iohanni Lutifigulo et Willelmo, fratri suo, domum suam in qua ad presens ipse Petrus moratur cum domistadio, tallis quantitatis ut iacet iuxta domum Anselmi Pistoris in angulo platea ante domum Christiani de Helmont, super quibus domo et domistadio predictis Petrus renunciavit effestucando ad opus predictorum Iohannis et Willelmi et warandiam competentem prestare promisit ipsis fratribus predictis, sicut in francisiis fieri solet omnemque impeticionem sive calumpniam que vulgariter commer nuncupatur se movere. Promisit Petrus predictus quod ipsis domui sive domistadio posset inherere vel quod predictis fratribus posset inferre impedimentum. Item nobis constat per presentes quod Iohannes Lutifigulus et suus frater Willelmus resupportaverunt domum predictam cum domistadio ipsi domui contingente pro viginti solidis annui census et perpetui, uno videlicet grosso Turonensi regis Francie ita bona ut dabatur die data presente pro sedecim denariis computato semper in festo beati Martini hyemalis ipsis predictis Willelmo et Iohanni, fratribus, primo festo beati Martini dumtaxat exepto.

Presentium testimonio litterarum.

Datum anno Domini Mo CCCo undecimo, dominica prima post beati Remigii.


Document acties