U bent hier: Home Database Oorkonden

nr. 1311.06.13a
1311 juni 13
Woudrichem

Rechter en schepenen van Woudrichem oorkonden dat Arnoud van Uitwijk, aangesteld als voogd over zijn echtgenote Heilwich, voor hen beiden afstand doet van 261/2 morgen land in de parochie en het rechtsgebied van Waardhuizen ten behoeve van deken en kapittel van Sint-Pieter te Utrecht.

Origineel

[A]. Niet voorhanden.

Afschrift

B. Utrecht, Het Utrechts Archief, toegangsnr. 220, archief Kapittel van Sint-Pieter te Utrecht, inv. nr. 1 (cartularium), fol. 22v-23r.

Afbeelding 11311.06.13aNL-UtHUA_A333886_000040-1
Volledig scherm

Universis presentia visuris nos Baldewinus van den Worpe, iudex, Iohannes dictus Paepe, Iohannes dictus Hoghe et Willelmus Danielis, scabini in Woudrichem, notum facimus tenore presentium publice protestando quod constituta in iudicio coram nobis Heylewigis, uxor Arnoldi de Vtwiic, petivit in iudicio munburnum sibi dari. Igitur predicto eius marito per ius et sententias in munburnum sibi dato, idem Arnoldus pro se et uxore sua predicta et cum manu ipsius uxoris resignavit ad usus dominorum .. decani et .. capituli ecclesie beati Petri Traiectensis viginti sex cum dimidio iugera terre, iacentis in parrochia et in iudicio de Werthusen inter terram Iohannis dicti Clerc et Theoderici de Werthusen indivise a parte orientali et terram domini Iohannis de Ryswiic a parte occidentali, et recognovit se ipsam terram in iudicio de Werthusen, in quo ipsa terra iacet, prius resignasse et se debere ipsam terram ab omni aggere, slusa et exactione liberam imperpetuum conservare.

In cuius rei testimonium nos Baldewinus, iudex, Iohannes Pape, Iohannes Hoghe et Willelmus, filius Danielis, scabini predicti, sigilla nostra apposuimus huic scripto.

Datum et actum in Woudrichem, anno Domini Mo CCCo undecimo, die dominico post octavas Penthecostes.


Document acties