U bent hier: Home Database Oorkonden

nr. 1131.05.02b
1131 mei 2
Neuss

Rooms-koning Lotharius bevestigt de rechten van de abdij van Brauweiler in het bos Osning, behorend tot haar hof te Pier, die betwist worden door Alvaradis van Cuijk en haar kinderen (Godfried en Herman).

Origineel

A. Duisburg, Landesarchiv NRW, Abteilung Rheinland, AA 0170 / Brauweiler, Urkunden AA 0170, nr. 8.

Ontstaan

Deze oorkonde is door dezelfde hand geschreven als Van Synghel, DONB, nr. 1131.05.02a.

Afbeelding 11131.05.02b AA_0170_0008_0001 Voorzijde
Afbeelding 21131.05.02b AA_0170_0008_0002 Achterzijde
Volledig scherm

(C) In nomine sanctę et individuę Trinitatis.

Lotharius divina favente clementia tercius rex Romanorum.a

Quoniam divinę pietatis favente clementia locum Romani tenemus imperii, decet ut ęcclesias cum suis usibus et reditibus protegamus, et si qua violenter abstracta sunt, nostra auctoritate restituamus et restituta confirmemus.

Notum igitur facimus tam futuris quam presentibus quod Alverada de Cůch cum suis liberis in silva, quę dicitur Osninch, usus quos iure habebant monachi de Brunwillare ad curtim sui Pirnam pertinentes, scilicet ut tempore necessario cum X et VIII plaustris intrantes ligna colligant et porcos tempore glandinis, quod sigil vocant, pascendos introducant, violentia vetuerunt, monachis autem proclamantibus causa in nostram prolata est audientiam ubi monachi ius, quod in predicta silva habuerunt, iudiciario iure optinuerunt. Nos igitur regio banno eis hoc confirmamus et ne quis eis aliqua obesse presumat infestatione, sub obtentu gratię nostrę interdicimus. Si quis autem eis nocere vel ius illud voluerit imminuere, reum se esse sciat regię maiestatis.

Ne igitur successus temporis iusticiam hanc coram nobis iuste diffinitam diluat vel vetustas a memoria hominum abscidat, nominis nostri caractere firmamus. Huius rei testes sunt: dux Walrauen, comes Gerhardus de Gulechen, comes Gerhardus Hostat, Gerhardus de Mulenarca, Teodericus de Duren et frater eius, ministeriales Sancti Petri Almarus, Heinricus, Cůnradus, advocatus, Heinricus, advocatus noster, Lůthewicus de Pirna, Adelbero, Philippus de Verkene.

Tietmarus vice Adelberti, archicancellarii, recognovit.

Data VI nonas maii, Nussię, in nomine Domini, amen.

Acta sunt hęc anno dominicę incarnationis millesimo C XXXI, indictione VIIII, sub tercio Lothario Romanorum regeb.

(M) (S)

a
geoblongeerd vanaf In A.
b
hierna sluitingsteken A.

Document acties